Hľadaný výraz: Mk 2,23-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
23 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas. 24 Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”. 25 Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? 26 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”. 27 Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.

1

mail   print   facebook   twitter